Vide etiam paginam discretivam: Runae (discretiva)

Runae[1] sunt carmina epica Carelica et Finnica et Estonica et Izhorica aliorumque populorum Finno-Ugricorum regionis Balticae popularia. Versu octosyllabo vel trochaeo quattuor pedum rima carente sed alliteratione praedito componuntur. Parallelismo abundant, nam more solito a duobus rhapsodis alterna cantabantur, qui manus alterius tenebant et rhapsodus alter versum a rhapsodo priore cantatum sensu eodem sed verbis aliis repetebat.

Runarum cantores in Suistamo initio saeculi XX; Ioannes Shemeikka kantele meditatur, Ioannes Onoila et Constantinus Kuokka manus alterius tenentes alterna cantant

Kantele est instrumenum musicium, quo cantor runarum sibi concinit.

Cantores runarum Careli noti erant:

Atque Izhorici runarum cantores nominandi sunt, Larin Paraske et Eutropius Mel'nikov

Larin Paraske cantrix runarum Izhorica cum kantele in pittacio cursuali Finnico

Kalevalam Finnicam et Kalevi filium Estonicum e multis runis a rhapsodis rusticis auditis Elias Loennrot et Fridericus Kreutzwald[et] composuerunt.

NotaeRecensere

  1. Christiani Erici Lencqvist[fi] De superstitione veterum Fennorum, Aboae 1782, p. 73.

BibliographiaRecensere