Roma antiqua: Agrippina cinera Germanici advehit

Roma antiqua: Agrippina cinera Germanici advehit: pontis triumphalis palatiique Caesarum restitutio (titulo pictoris Ancient Rome: Agrippina landing with the ashes of Germanicus: the triumphal bridge and palace of the Caesars restored) est tabula ab artifice Anglico I. M. G. Turner anno 1839 picta, hodie Londinii apud Pinacothecam Tate monstrata. Exstat et impressum ab H. Willmore anno fere 1860 divulgatum. Haec pictura ab alia pendet, cuius titulus est "Roma hodierna: Campo Vaccino", iuxta Angelopolim apud Museum Getty visa.

Roma antiqua: Agrippina cinera Germanici advehit ab I. M. G. Turner picta
Roma antiqua: Agrippina cinera Germanici advehit ab H. Willmore anno fere 1860 impressa

Res a pictore recreata imperatore Tiberio anno 20 p.C.n. evenit: Germanico subito in Syria mortuo Agrippina uxor cinera eius Romae reportavit.

Nexus externiRecensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.