Rochus Habitzky (natus Braunsberg in Borussia Orientali[1] die 14 Martii 1927[2]; mortuus Kerpen in oppido Vestphaliensi die 19 Iulii 2011[3]) fuit sacerdos et Duisburgi parochus, qui plures libros Theodori Storm, Rainardi Brune, aliorumque scriptorum Theodiscorum in sermonem Latinum vertit. Qui etiam erat unus e melioribus indagatoribus et editoribus operum Sancti Aurelii Augustini, cuius scripta antipelagiana critice edidit. Condidit annosque triginta moderabatur Circulum Latinum Duisburgensem.[4]

Fanum Sanctorum Petri et Pauli apud Huckingen (Duisburg) ubi Habitzky viginti tres annos parochus erat

Eius scipta recensere

Scripta scientifica recensere

  • Rochus Habitzky, Aurelius Augustinus Lehrer der Gnade. Schriften gegen die Pelagianer, Würzburg, Augustinus-Verlag, 1971.
  • Rochus Habitzky; Thomas Gerhard Ring, Gegen Julian : VI Bücher ; Text und Übersetzung Aurelius Augustinus, Würzburg : Augustinus-Verl., 2005.
  • Adolar ZumKeller und Rochus Andreas Habitzky, Der Christliche Kampf /Die christliche Lebensweise: Augustinus bei echter, 1987.
  • Adolar ZumKeller und Rochus A Habitzky, von Strafe und Nachbelassung der Sünden - Die Kindertaufe /Der Geist und der Buchstabe /Natur und Gnade: Augustinus...2000.
  • Aurelius Augustinus: Der christliche Kampf und Die christliche lebensweise : Übertragen von Rochus Andreas Habitzky. Eingeleitet und erläutert von Adolar Zumkeller, 1961.

Translationes in Latinum recensere

  • Rochus Habitzky (translator) : René Saksa (pseudonymon Rainardi Brune, Lucere ubique lucernas caelestes (Titulus originalis : Vino corriente. Sprung über die Pyrenäen), e Germanico in Latinum convertit Rochus Habitzky, Leichlingae, R. Brune Verlag, 1998 (quam editionem retractatam Caelestis Eichenseer perpomivit verbisque auxit tam antiquis quam recentioribus, quem textum transfusum îdem adnotationibus instruxit fontes antiquitatis consideratissime consectatus, Leichlingae Domus editoria Rainardi Brune, 1982.
  • De agricola eiusque ancilla (e theodisco : Der Bauer und die Magd Rainardi Brune fabula, Rochus Habitzky transtulit, 1988.
  • Rochus Habitzky (translator) : Theodorus Storm, Duae fabulae : Viola tricolor. De speculo Cypriani, e Theodisco in Latinum vertit Rochus Habitzky, Leichlingae, R. Brune Verlag, 1998.
  • Rochus Habitzky (translator) : Theodorus Storm, In St.-Jürgen, e Theodisco in Latinum vertit Rochus Habitzky, Leichlingae, R. Brune Verlag, 2000.
  • Rochus Habitzky (translator) : Theodorus Storm, De quadam confessione, e Theodisco in Latinum vertit Rochus Habitzky, Leichlingae, R. Brune Verlag, 2001.
  • Nonnulli apologi Grimmiani (e theodisco : lateinische Übersetzung der bekannteren Märchen der Gebrüder Grimm Iacobus et Gulielmus Grimm), Rochus Habitzky transtulit in Latinum.

Notae recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.