Cabécou est nomen varietatis casei caprini in Francia inventi et saepe super folium castaneae venundati. Caseoli huius modi in pago oppidi Rocamadour confecti nomen Rocamadour habent.

Caseolus Cabécou folio castaneae impositus

Appellatio Originis ProtectaRecensere

 
Caseolus Rocamadour

Caseus sub nomine Rocamadour in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri. Hic caseus ab anno 1996 appellationem in Francia verificatam meruit et ab anno 2009 appellationem in Europa protectam portabit.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!