Robertus Obricius vel Obrizius, anno 1520 natus in Hermanville-sur-Mer (ut Francogallice dicitur) et anno 1584 mortuus in Atrebato, clericus fuit Francogallicus et poeta Latinus. Primo presbyter fit ecclesiae sanctae Magdalenae in Atrebato, postea canonicus cathedrali Atrebatensis. Per omnem vitam carmina Latina scribebat. Hymnis et eclogis Scripturam Sanctam enarrantibus laudes adeptus est. In senectute librum de coemeterio Atrebatensi composuit, ubi sibi ipsi epitaphium reliquit hoc:

Wikidata Robertus Obricius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1520;
Obitus: 30 Octobris 1584; Nemetacum
Patria: Francia
Bis plus sex lustris protraxi saepius aegram
Corpore in affecto per mala multa animam.
Vita labor fuit studium conscribere laudes
Coelitibus magno coelitumque Patri.
Vixi: morte cado. Vita est mea, mors mea Christus;
Unus honos uni, gloria aeterna, Deo.

In manuscriptis manent Progymnasmata ad veram pietatem et metaphrasis Cantici Canticorum.

De Obricio

recensere