Robertus Nobilis (1541-1559)

Robertus Nobilis Pollicianus[1] (Roberto de' Nobili; natus die 5 Septembris 1541; mortuus Romae die 15 Ianuarii 1559) factus est cardinalis, annum gerens tertium decimum, ab avunculo Iulio III papa. Fuit cardinalis bibliothecarius Sanctae Romanae Ecclesiae ab anno 1555 usque ad mortem.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Nomen Latinum legitur in epitaphio: "IESV. CHRISTO. RESVRRECTIONIS. ET. SALVTIS. AVTORI. ROBERTO. NOBILI. POLLICIANO, S. R. E. DIAC. CARD. QVI. XIII. ANNOS. NATVS. OB. EGREGIAM. VIRTVTIS. INDOLEM. AB. IVLIO. III. PONT. MAX. EIVS. MAGNO. AVVNCVLO. PATRIBVS. VNIVERSIS. APPROBANTIBVS. IN. AMPLISS. COLLEGIVM. COOPTATVS. ARDENTISSIMO. QVVM. ESSET. RELIGIONIS. ET. LITERARVM. STVDIO. SEMESTRI. TABE. SVMMA. PATIENTIA. CONFECTVS. DVM. SE. IVCVNDISS. MORTEM. SENTIRE. AFFIRMARET. SVOSQ. EXTREMO. SPIRITV. MIRIFICE. CONSOLARETVR. IN CÆLESTEM. VITAM. QVAM. ASSIDVE. MEDITABATVR. COMMIGRAVIT. XVI. KAL. REBRVARII. MDLIX. VIXIT. A. XVII. M. IV. D. XII. H.XVI. VINCENTIVS. PATER. FILIO. OPT. AC. DVLCISSIMO. P." [1]

Nexus externiRecensere

  • Vita (Anglice)
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!