Ritchie Boys
Ritchie Boys anglico nomine, quod latine quasi Ricardellani Adulescentes ualet, iuuenes Germani ad milia decem, quo in numero plerique Iudaei fuerunt, nuncupati sunt, qui, cum e patria fugissent, Fœderatarum Ciuitatum Americae in exercitu sua sponte nomina professi, in castris Ricardellis uel anglice Ritchie, ubi speculatorum ludus militaris quem Americani Military Intelligence Training Center uocabant collocatus fuit, eruditi sunt præcipue in animorum in bello vincendorum rationibus. Namque hi, quippe cum linguae Germanorum morumque scientia et usu ceteris Americanis ortu militibus longe praestarent, aptissimi fuerunt ad fungendum id munus, ut animos explorando et eos debilitando hostes ad deditionem nullis conditionibus latis deducerent.
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur. Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
|
De hac pagina
Haec pagina fuit Translatio Hebdomadalis a die 13 Aprilis 2009 ad diem 20 Aprilis 2009.