Glottis
Glottis (Graece γλωττίς 'lingula') sive rima glottidis est bifida plicarum vocalium et cartilaginum arytaenoidum apertura, qua flumen aëris ex pulmonibus emeans in sonoram aut surdam aut adspiratam vocem redditur. Itaque rimae glottidis duae sunt species:
- Rima plicarum vocalium abductis solis plicis vocalibus fit.
- Rima cartilaginum inter dextram et sinistram cartilagines arytaenoides fit.
Plicis vocalibus in glottide vibrantibus, murmurillum quoddam aut sonoritas verticoso aëris flumini additur. Qua vibratione plicarum pronuntiationes sonorae fiunt. Abductis autem plicis vocalibus, flumen aëris sine vibrationibus permeat pronuntiationem surdam efficiens. Quantum momenti etiam rima cartilaginum in pronuntiatione habeat, hic explicabitur.
Formae glottidis
recensereRima glottidis multis modis variari potest. Septem formae inter se distingui solent, e quibus in figuris iuxta positis sex exponuntur.
- Fɪɢᴜʀᴀ A: Et plicarum vocalium et cartilaginum rimae plene adductae sunt. Huius modi positione momentanea clusilis glottidalis fit, quae signo API [ʔ] notatur.
- Fɪɢᴜʀᴀ B: Plicae vocales summa velocitate a lateribus ultro citroque moventur, cum rima cartilaginum plene clausa sit. Qua glottidis positione ea vox laryngalis nascitur, quae sonitum parvi motri similem reddat, nisi resonatio ossibus meatus vocis addatur. Hic de phonatione agitur.
- Fɪɢᴜʀᴀ C: Plicis vocalibus plene adductis, cartilagines arytaenoides abductae sunt. Qua positione glottidis locutio susurra nascitur.
- Fɪɢᴜʀᴀ D: Glottis ita adducta est, ut verticoso aëris flumine lenis adspiratio surda nascatur. Qua aëris exhalatione fricativa glottidalis surda [h] fit, quae adhuc primo saeculo a.C.n. in Latinitate urbana initialibus aliquot verborum vocalibus adspirabatur (sicut in horto).
- Fɪɢᴜʀᴀ E: Haec forma glottidis ("respiratio quieta") ea est, qua plurimae fricativae surdae pronuntientur.
- Fɪɢᴜʀᴀ F: Plicae vocales et cartilagines arytaenoides quam maxime abductae respirationem liberam (ut in suspirio alte petito) permittunt. Haec forma glottidis in nulla lingua nobis nota videtur in usu loquendi esse.
- Forma septima ea est, quae "phonatio rimosa" appellari possit. Nempe enim plicae vocales adductae quidem sunt, sed tantulum aëris, ut adspiratio sonora profluat, permittunt; cartilaginum autem rima aperta est. Quae profluentia vocalium circumiacentium sonoritate nascitur. Constat Latinum /h/ phonema inter vocales fricativam glottidalem sonoram [ɦ] fuisse et ad evanescendum pronam; verbi gratia vehemens ['weɦeme:ns] > vemens ['we:me:ns].
De termino glottidis
recensereUt li(n)gula, etiam γλωττίς multas res uno aliove modo ad linguam pertinentes significat. Notio anatomica apud Galenum (De usu partium 7.13) legitur, qui hunc usum ab harundinis orificio (ut in Luciani Harmonida 1) transtulisse videtur. Primum glottidis testimonium Latinum videtur redditum esse a Plinio (Nat. 10.33.67 glottis praelongam exserit linguam, unde ei nomen). Hic de ave agi videtur, cuius mentionem Aristoteles facit in Historia animalium 597b16.