Rheubarbarum
R(h)eubarbarum,[1] alias apud Plinium rhecoma (e Graeco ρῆ κόμη[2]) appellatum,[3] aut in classificatione botanica hodierna Rheum rhabarbarum L., est planta viridis e genere Rheo familiae Polygonacearum. Magnis foliis instruitur, quae a 50 ad 60 centimetra longa sunt, dum tota planta nonnumquam duo metrorum altitudinem consequitur.
Folia toxica sunt; soli autem petioli postquam cocti sunt comeduntur, sive in scriblitis sive pulticula saccharo addito multo amaritudinis molliendae causa. Non nisi nono decimo saeculo ars coquinaria animum ad rheubarbarum advertit. Antiquitus radices ob vim aliquam astringentem medicinalibus usibus omnis generis destinatae erant teste Ammiano Marcellino[4]ː Huic Ra vicinus est amnis, in cuius superciliis quaedam vegetabilis eiusdem nominis gignitur radix, proficiens ad usus multiplices medelarum. Quamquam ad ripas fluminis Rha rheubarbarum adsignabat Ammianus, hodie potius e Sinis vel certe ex Asia ulteriore occidentem versus disseminasse putatur eo magis quo etymologia Ammiani plerisque dubia videtur (rha fortasse radicem potius significabat.[5]).
Notae
recensere- ↑ Isidorus Hispalensis XVII.9.40ː Reubarbarum sive reuponticum, illud quod trans Danubium in solo barbarico, istud quod circa Pontum colligitur, nominatum. Reu autem dictum quod sit radix, quasi radix barbara, quasi radix Pontica.
- ↑ Dioscorides III.2.
- ↑ Historia naturalis XXVII.128
- ↑ Res gestae XXII.82.8. Cf Plinius 27.128-130ː "Rhecoma adfertur ex iis quae supra Pontum sunt regionibus. radix costo nigro similis, minor et rufior paulo, sine odore, calfaciens gustu et adstringens. eadem trita vini colorem reddit ad crocum inclinantem. inlita collectiones inflammationesque sedat, vulnera sanat, epiphoras oculorum sedat ex passo, insignita cum melle et alia liventia ex aceto. Farina eius inspergitur contra cacoëthe et sanguinem reicientibus drachmae pondere in aqua, dysentericis autem et coeliacis, si febri careant, in vino, sin aliter, ex aqua. facilius teritur nocte antecedente madefacta. datur et decoctum eius bibendum duplici mensura ad rupta, convolsa, contusis, ex sublimi devolutis. Si pectoris sint dolores, additur piperis aliquid et murrae; si dissolutio stomachi, ex frigida aqua sumitur; sic et in tussi vetere ac purulentis excreationibus, item hepaticis, splenicis, ischiadicis. at renium vitia, suspiria, orthopnoeas, arteriae scabritias sanat ex passo III obolis potis trita aut decoctum eius. lichenas quoque ex aceto inposita purgat. bibitur contra inflationes et perfrictiones, febres frigidas, singultus, tormina, herpetas, capitis gravitates, melancholicas vertigines, lassitudinum dolores et convolsiones."
- ↑ Jacques André, Isidore de Séville.Étymologies: de l'agriculture (Les Belles Lettres), 184.