Rectio temporaria Belgica

Rectio temporaria Belgica (Francogallice Gouvernement provisoire, Batave olim Tijdelijke Regering, recens Voorlopig Bewind) fuit rectio die 26 Septembris 1830 e Rebus Novis Belgicis orta. Rectio temporaria post comitia Congressus Nationalis ab illo die 12 Novembris 1830 confirmata est potestate exsecutiva (dum congressus potestatem legiferam accepit).

Rerum Novarum Belgicarum episodia anni 1830, pictura ab Aegidio Carolo Gustavo Wappers anno 1834 picta, nunc in Museo Artis Antiquae Bruxellis

Procurator regni Erasmus Ludovicus Surlet de Chokier die 24 Februarii 1831 electus, rectio temporaria die sequenti recessit.

David's face Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!