Aperire sectionem principem
Rafael Landivar

Raphael Landívar (natus die 27 Octobris anno 1731 Sancti Sebastiani Guatemalae; mortuus 27 Septembris 1793 Bononiae in Italia) erat monachus societatis Iesu qui notissimus est hodie ob carmen Latine scriptum cuius titulus est Rusticatio Mexicana.

Anno 1749 ad Mexicum profectus universitatem frequentavit; circa annum 1760 ad Guatemalam rediit ut professor rhetoricae fieret. Anno 1767, omnibus Iesuitis a Carolus III rege Hispaniae e terris Hispanicis expulsis, Landívar ad Italiam navigavit. Anno 1781 Mutinae edidit decem libros Rusticationis Mexicanae. Postero anno carmen completum 5 000 versuum hexametrorum in quindecim libris editum est.

Hoc in carmine scripsit Landívar modo Vergiliano de lacubus, vulcanis, animalibus Mexici et Guatemalae necnon de victu et remissione laboris populi ibi habitantis.

BibliographiaRecensere

  • Andrew Laird, The Epic of America: An Introduction to Rafael Landívar and the Rusticatio Mexicana. Londinii: Duckworth, 2006.

Nexus ExterniRecensere