Raimundus Hide (natus Dani Isuriae die 17 Maii 1929, mortuus die 6 Septembris 2016) fuit alumnus Universitatis Mancuniensis moxque Collegii Caii apud Cantabrigienses. De rebus physicis et praecipue geophysicis in universitatibus nonnullis quaesitavit. Professor meruit apud Institutum Technologiae Massachusettense, deinde apud Oxonienses (ubi socius fuit Collegii Iesu), insuper Londinii in Collegio Greshamensi et apud Collegium Imperiale. Hide sodalis Pontificiae Academiae Scientiarum et Regalis Societatis Londiniensis est (huic anno 1971 cooptatus est).

Nexus externiRecensere

  • De Raimundo Hide in Pontificiae Academiae Scientiarum pagina (Anglice)
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!