Quintus Valerius Q.f. Falto
Quintus Valerius Q.f. Falto (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 239 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.
Familia
recenserePublius Valerius Q.f. Falto, consul anni 238 a.C.n., eius frater fuit.
Cursus honorum
recensereAnno 242 a.C.n. praetor urbanus fuit et anno sequente proprätor in vicem consulis sauciati Gaii Lutatii C.f. Catuli classem Romanam in pugnam navalem duxit[1]. Postquam e pugna victor abibit, tamen solus consul Lutatius triumphavit, sed Valerius et sibi triumphum postulabatur. Aulus Atilius A.f. Calatinus (consul anni 257 a.C.n. arbiter advocatus Lutatio imperio tum tenenti triumphum tribuit. Tamen die 6 Octobris 241 triumphavit. Anno 239 una cum Gaio Mamilio Q.f. Turrino ipse consul fuit.
Bibliographia
recensere- Tassilo Schmitt, "Valerius [I 13]" in Der Neue Pauly vol. 12/1 (Stutgardiae: Metzler, 2002. ISBN 3-476-01482-7) col. 1093–1094.
Notae
recensere- ↑ Valerius Maximus II 8,2; Zonaras VIII 17,1
Antecessores: Gaius Claudius Ap.f. Centho et Marcus Sempronius C.f. Tuditanus |
Consul 239 a.C.n. cum Gaio Mamilio Q.f. Turrino |
Successores: Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus et Publius Valerius Q.f. Falto |