Quintus Sulpicius Camerinus (consul 46)

consul 46

Quintus Sulpicius Camerinus Peticus (vel Pythicus) (quando natus sit, nescimus, mortuus est anno 67) senator patricius primo saeculo post Christum natum fuit. Pater eius Quintus Sulpicius Camerinus anno 9 consul ordinarius creatus est. Anno 56/57 proconsul Africam administravit. Idecirco anno 58 in senatu accusatus est, sed Nero imperator "Sulpicium Camerinum (...) absolvit (...), Camerinum adversus privatos et paucos, saevitiae magis quam captarum pecuniarum crimina obicientes"[1]. Anno 67 iterum accusatus est - laesae maiestatis -, quod cognomen Pythici non deposuisset et gloriam Neronis, qui eo tempore per Graeciam iter faceret, eo modo diminuisset[2]. Sulpicius cum filio supplicio summo affectus est[3].

  1. Tacitus, Annales, XIII 25
  2. Cassius Dio, LXIII 18,2
  3. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 1104