Putorana
Putorana[1] (Russice Путорана) est planities elata, pars planitiei elevatae Siberiae Mediae, in septentrio-occidente territorii Crasnoiarensis Foederationis Russicae sita. Altitudinem ad 1701 m habet. Prominentia terrestris est combinatio planitierum altarum, montium cum cacuminibus planis atque vallium profundarum (saepe cum lacibus fundos illarum occupantibus). Biotopus est silva pinifera ad altitudinem 300–350 m in septentrio-occidente et 500 m in meridie, ab altitudine 500–700 m autem tundra est.
NotaeRecensere
FonsRecensere
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Putorana spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 69°0′0″N 93°0′0″E • GeoNames • Encyclopædia Britannica |