Aperire sectionem principem

Publius Curiatius Fistus Trigeminus

Publius Curiatius Fistus Trigeminus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) senator Romanus ac vir publicus quinti saeculi a.C.n. fuit.

Cursus honorumRecensere

Publius Curiatius solus e gente sua fuit, qui consulatum adeptus est, quem magistratum anno 453 a.C.n. primo una cum Sexto Quinctilio Varo collega administravit. Hic autem pestilentia mortuus est, qua eo anno urbs Roma vexata est. Deinde Spurius Furius Medullinus consul suffectus creatus est[1]. Anno 451 Curiatus decemvir legibus scribundis electus est et cum ceteris Legem XII Tabularum composuit[2].

NotaeRecensere