'


Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Rosales 
Familia : Rosaceae 
Subfamilia : Amygdaloideae 
Tribus : Amygdaleae 
Genus : Prunus 
Species : P. spinosa 
L.
   
Territorium
Ubi P. spinosa crescit

Prunus spinosa est species plantarum florentium generis Pruni et familiae Rosacearum, quae ex Europa, Asia Occidentali, et locis in Africa Septentrionali et Occidentali exoritur.[1][2] Sparsim quoque in Nova Zelandia, Tasmania, et orientali America Septentrionali naturalizata est.[2]

Fructus Pinae spinosae.

Ex fructibus eius fabricantur in Britannia iuniperatum e prunulis (Anglice sloe gin) et in Navarra patxaran, ex ligno autem bacula, ut shillelagh (Hibernice sail éille) Hibernicum.

Prunus spinosa est fortasse eadem ac brabilla antiqua (Graece βράβυλος, βράβυλον), de qua Plinius scribit: "Brabilla spissandi vim habet cotonei mali modo, nec amplius de ea tradunt auctores."[3]

Notae recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Prunum spinosam spectant.
  Vide "Prunum spinosam" apud Vicispecies.
  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • Flora of North America • USDA Plants Database