Proelium apud Gabatham[1] fuit pugna, diebus sex longa, qua Arabes seu Saraceni Romanos superaverunt. Acta est mense Augusto anno 636. Hodie saepius "pugna ad flumen Yarmouk" appellatur.

Dispositio copiarum ante proelium: Romani in caeruleo, Mahometani in rufo.

Romani, Theodoro germano Heraclii duce, castra aedificaverunt ad margines provinciae Palaestinae ut Arabes pugnarent. In proelio, copiae tam Arabum quam Romanorum in manibus quattuor divisae sunt. Etiamsi Romani plures erant, tamen duces Arabum pertinacissimi aut audaces. Tandem, post dies sex, turmae centrales Romanorum metu fugaverunt et victoriam acceperunt Saraceni.

Post cladem, Saraceni terras omnes Syriae et Palaestinae ceperunt, tamen urbes Damascenam et Hierosolimas.

Narratio recensere

Fons Andalusiae scriptus ita narrat de proelio:

Theodorus cum multis milibus Romanurum apud Gabatham oppidum proelium fudit. Sed ita pavor et vis inimicorum in Romanis legionibus fuit, ut vix exinde pauci, qui nuntium ferrent, relicti sint. Quo certamine etiam Theodorus Augusti germanus necatus est. Sarraceni certi de tanta nobilium Romanorum strage prostrata, excusso Romani nominis metu provincias, quas dudum invaserant, firmiter possederunt et apud Damascum splendidissimam Syri[a]e urbem regnum locarunt.

Notae recensere

Bibliographia recensere

  • Farah, C. (2004). Heraclius: Emperor of Byzantium. Domes, 13(1), 48.
  • Kaegi, W. (1992). Problems of cohesion: The battle of Jābiya- Yarmūk reconsidered. In Byzantium and the Early Islamic Conquests (pp. 112-146). Cambridge, UK: Cambridge University Press.
  • Liebeschuetz, J. (2015). Arab Tribesmen and Desert Frontiers in Late Antiquity. Journal of Late Antiquity, 8(1), 62-96.
  • Morray, D. (2001). Yarmuk, battle of the (636). The Oxford Companion to Military History.
  • Nicolle, D. (1994). Yarmuk, 636 AD : The Muslim conquest of Syria (Osprey military campaign series ; 31). London: Osprey.
  • Shepard, Jonathan. (2009). Confronting Islam: Emperors Versus Caliphs (641–c. 850). In The Cambridge History of the Byzantine Empire c.500–1492, pp. 365-394. Cambridge: Cambridge University Press.

Nexus interni