Patrocinium Dei Genetricis[1] vel Omophorium Dei Genetricis[2] (Graece: Σκέπη τῆς Ὑπεραγίας Θεοτόκου; Slavonice Покро́въ Пресвѧты́ѧ Богоро́дицы[3]) est sollemnitas Ecclesiae Orthodoxae. In Ecclesiis Orthodoxis Graecis diebus 1 et 28 Octobris calendario Gregoriano (vel Neo-Iuliano), in Ecclesia Orthodoxa Russica die 1 Octobris calendario Iuliano (scilicet 14 Octobris calendario Gregoriano) celebratur. Sollemnitas visionem sancti Andreae sali repetit. Nam Andreas Dei Genetricem in Ecclesiam Blachernarum intrantem et supra fideles velamentum suum extendentem vidit.

Icon Patrocinii Dei genetricis Novogardiae anno 1399 picta

Multa templa orthodoxa Patrocinio Dei Genetricis consecrantur; inter ea et haec Russiae notissima, ut Ecclesia Omophorii ad Nerl et "Basilius Beatus" Moscuensis. Multgae urbes et vici nomine sollemnitatis nominantur, ut Pokrovsk (Omophorii urbs) etc.

NotaeRecensere

  1. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 238. (Textus apud Google Books) Cf. Kalendaria Ecclesiae universae... Kalendaria Ecclesiae Slavicae sive Graeco-Moschae Iosephi Simonii Assemani, Romae 1755, vol. V, p. 261 sq. (Textus apud Google Books); vel Protectio Dei Genetricis (vel Deiparae): Specimen Ecclesiae Ruthenicae Ignatii Kulczinsky Poloni, Parisiis et Tornaci, 1733, p. 98 (Textus apud Google Books) Cf. Kalendaria Ecclesiae universae... , ibidem.
  2. Martinov, ibidem
  3. Quod si ad litteram vertamus, Velamentum Dei Genetricis.

Nexus externiRecensere

  • Preces diei Patrocinii Dei genetricis (Graece)