Postimpressionismus[1] est motus artis plerumque Francicus qui inter 1886 et 1905 fere floruit, ab ultimo exhibitione impressionistica ad Fauvismum natum. Qui motus se gerebat adversus naturalisticam lucis colorumque tractationem quibus Impressionistae faverant. Postimpressionismus, quia proprietates abstractas resque contentas symbolicas late attingebat, neoimpressionismum, symbolismum, Cloisonnismum, Scholam Pont-Aven, et synthetismum amplectitur, cum operibus nonnullorum impressionistarum. Duces motus erant Paulus Cézanne (pater postimpressionismi appellatus), Paulus Gauguin, Vincentius van Gogh, Georgius Seurat.

Henrici Rousseau Centenarium Libertatis, 1892, Sedes Gettiana, Angelopoli.

Vocabulum primum adhibitum est a Rogerio Fry, pictore et critico Anglico, anno 1906, Anglice Post-Impressionism scribente.[2][3] Franciscus Rutter, diurnarius et criticus Anglicus, in recognitione exhibitionis Salon d'Automne in Art News die 15 Octobris 1910 divulgata, Othon Friesz "ducem postimpressionisticum"[4] appellavit; eodem tempore etiam erat praeconium exhibitionis The Post-Impressionists of France.[5]

Postimpressionistae impressionismum extenderunt dum eius circumscriptiones reiciebant: coloribus autem vividis, adhibitionibus pigmentorum saepe crassorum, rebusque vitae verae iam utebantur, sed formas geometricas malle, formam ad effectum expressivum distorquere, coloresque non naturales vel adeo libidinosos adhibere magis solebant.

Pinacotheca artificum postimpressionisticorum maximi momenti recensere

Nexus interni

Notae recensere

  1. Verbum etiam Post-impressionismus et Post-Impressionismus scriptum.
  2. Richard R. Brettell, Modern Art, 1851-1929: Capitalism and Representation (Oxoniae" Oxford University Press, 1999), 21.
  3. Peter Morrin, Judith Zilczer, et William C. Agee, The Advent of Modernism: Post-Impressionism and North American Art, 1900-1918 (High Museum of Art, 1986).
  4. Anglice "post-impressionist leader."
  5. Bullen 1988: 37.

Bibliographia recensere

  • Amann, Per. 1986. Postimpressionismus. Kirchdorf am Inn: Artbook International: Berghaus. ISBN 3763500987.
  • Bullen, J. B. 1988. Post-impressionists in England. Routledge. ISBN 0415002168, ISBN 9780415002165.
  • Donnell-Kotrozo, Carol. 1983. Critical essays on postimpressionism. Philadelphiae: Art Alliance Press, et Londinii: Associated University Presses. ISBN 0879820411.
  • Elgar, F. 1977. The Post-Impressionists. Oxoniae.
  • Fry, Roger, et D. MacCarthy. 1910. Manet and the Post-Impressionists. Catalogus exhibitionis. Londinii: Grafton Gals.
  • Fry, Roger. 1912. The Second Post-Impressionist Exhibition. Catalogus exhibitionis. Londinii: Grafton Gals.
  • House, John, et Mary Anne Stevens. 1979. Post-Impressionism. Cross-Currents in European Painting. Londinii: Royal Academy of Arts & Weidenfeld and Nicolson. ISBN 0297777130.
  • Rewald, John. 1973. The history of impressionism. Ed. 4a. Novi Eboraci: Museum of Modern Art; Grenovice Connecticutae: distributed by New York Graphic Society. ISBN 0870703606
  • Rewald, John. (1956), 1978. Post-Impressionism: From Van Gogh to Gauguin. Novi Eboraci.
  • Rewald, John. 1986. Studies in Post-Impressionism. Ed. Irene Gordon et Frances Weitzenhoffer. Novi Eboraci: H. N. Abrams. ISBN 0810916320.
  • Thomson, B. 1983, 1990. The Post-Impressionists. Editio retractata. Oxoniae et Novi Eboraci.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad tabulas postimpressionisticas spectant (Post-Impressionist paintings, Post-Impressionism).
  Vicimedia Communia plura habent quae ad postimpressionismum spectant.