Illustration Populus tremula0.jpg
Populus tremula[1]

Classis : Magnoliopsida 
Ordo : Malpighiales 
Familia : Salicaceae 
Genus : Populus 
L., 1753
Species : Populus tremula 
   
Truncus populi tremulae canus et subvirens

Populus tremula (nomen botanicum a Carolo Linnaeo anno 1753 statutum) est arbor generis populi plantarum florentium familiae Salicacearum.

DescriptioRecensere

 
Populi tremulae amenta mascula

Truncum rectum columnarem usque ad 35 m altitudinis et interdum usquae ad 1 m latitudinis habet. Cortex arborum iuvenum laete canus vel virens, arbore crescente a basi fuscatur. Systhema radicale altum et abundanter soboliferum est. Lignum album et subvirens.

Arbor decidua est. Phyllotaxis populi tremulae alterna est. Folia rotundata vel rhombea, acuta vel mutica, a 3 ad 7 cm longitudinis sunt. Foliorum margines crenatae sunt. Nervatio pinnata. Caules populi tremulae folia maiora, usque ad 15 cm longitudinis, et paene cordata habere possunt. Petioli foliorum superne compressi sunt, ideo folia vento facilius moventur et fortiter obstrepunt.

Populi tremulae unisexuales sunt. Flores minuti in amenta collati sunt. Amenta arborum mascularum usque ad 15 cm longitudinis sunt, coloris subrubidi, amenta feminea virentia. Populus tremula vere floret, antequam folia eius expanduntur. Fructus capsulae minutissimae sunt, semina pilorum fasciculum habent.

HabitatioRecensere

In zona temperata Eurasiae late dispersa est, a finibus tundrae per zonam silvae borealis et interdum per steppam (ubi kolok format, i.e. unius speciei nemora, quae sobolibus e radicibus propagantur). In Europa, Russia, Kazachstania, Mongolia, Corea et in Sinis gignitur.

NotaeRecensere

  1. E libro Othonis Gulielmi Thomé Flora von Deutschland, Österreich und der Schweiz, 1885.

BibliographiaRecensere

  • Смилга Я. Я. Осина. Rigae 1986. (Liber de populo tremula, djvu fasciculus) (Russice)

Nexus externiRecensere

  Situs scientifici: Tropicos • Tela Botanica • GRIN • ITIS • Plant List • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • IUCN Red List • Plantes d'Afrique • Flora of China • INPN France • USDA Plants Database
  Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!