Poppaea Sabina (nata Pompeiis anno 30; mortua Romae anno 65) fuit uxor nuptiis alteris principis Neronis. Filia fuit T. Ollii et Poppaeae Sabinae[1] (filiae C. Poppaei Sabini).

Wikidata Poppaea Sabina
Res apud Vicidata repertae:
Poppaea Sabina: imago
Poppaea Sabina: imago
Nativitas: 30 CE; Pompeii
Obitus: 65 CE; Roma
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Ollia T. f.

Familia

Genitores: Titus Ollius; Poppaea Sabina
Coniunx: Rufrius Crispinus, Marcus Salvius Otho, Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus
Proles: Rufrius Crispinus, Claudia Augusta
Familia: Domus Iulio-Claudia, Poppaei Sabini

Memoria

Sepultura: Mausoleum Augusti
Poppaea Sabina
Poppaea (e museo archaeologico Olympiae)

Poppaea ter nupsit:

  1. Rufrio Crispino equiti, cui peperit Rufrium Crispinum minorem.
  2. M. Salvio Othone, amico Neronis
  3. Neroni principi, cui peperit Claudiam Augustam aetate quattuor mensium mortuam

Secundum historicum Flavium Iosephum Poppaea Iudaicae religioni favebat atque fortasse eam fovebat (θεοσεβής dicitur). Certe summus sacerdos Ismael eius gratia impetravit ut muri cuiusdam aedificatio in Templo Hirosolymitano confirmaretur, quem murum et procurator Iudaeae Porcius Festus et rex Agrippa II amoliri volebant[2]. Quin etiam ipse Iosephus anno 64 liberationem sacerdotum sibi necessariorum a Nerone per eam impetravit[3]

Fontes recensere

Notae recensere

  1. Simon Hornblower, Antony Spawforth (edd.), Oxford Classical Dictionary (Oxford University Press, 2003) p. 1221.
  2. Flavius Iosephus, Ant. Iud. XX.189-196
  3. Vita Iosephi III

External links recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Poppaeam Sabinam spectant.
  • De Poppaea Sabina (Anglice)