Planities litoralis

(Redirectum de Pluteus continentalis)

Planities litoralis[1] vel planities continentalis[2] est superficies plana subaquanea terrae continenti adiacens, pars continentis, cuius stratum supremum undis destructum est. Maris altitudo super planitie litorali circa 100 vel 200 m est. Idem In confinio planitiei litoralis et maris partis principalis fundus marinus ardue in profundum abit. Eadem lamina tectonica vel scutum sub planitie litorali iacet, quae sub continente adiacente.

     planities litorales colore callaino designantur

Planities litorales maximae in Oceano Glaciali Eurasiae adiacent, quarum latutudo circa 1500 chm est; multorum marium marginalium tota area in planitiebus continentalibus sita est, ut maris Germanici, maris Sinensis Australis, maris Beringiani, maris Arafurani, sinus Hudsonii.

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere