Planetulus[1][2][3][4][5][6][7][8][9] vel planetula (-ae, m.)[10] est parvum corpus planetarium, quod circum Solem vel aliam stellam recte orbitat, minor quam quilibet ex octo planetis classicis, sed tamen planeta sui iuris. Paradigma planetuli est Pluto. In geologia planetaria(d) planetuli sunt notabiles cum geologice activi esse possint, sicut anno 2015 missiones astronavium Dawn(d) ad Cererem et Novorum Horizontum ad Plutonem confirmaverunt.

Pluto anno 2015.
Ceres anno 2015.

Mense Augusti anno 2006 notio planetuli ab Unione Astronomica Internationali ascita est pro familia corporum sub-planetariorum ex tribus familiis corporum quae circa Solem moventur. Quae sunt: planetae, planetuli, et corpora minora(d).[11] Sub hac definitione planetulus est corpus caeleste

  • quod circum solem movetur,
  • cuius pondus tam magnum est, ut formam (plus minusve) globatam habeat,
  • quod vicinitatem orbitae suae non purgavit,
  • quod non est satelles planetae neque alterius corporis caelestis minoris.

Astronomi generaliter concordant novem maximos candidatos planetulos esse: Pluto, Eris, Haumea, Makemake, Gonggong, Quaoar, Sedna, Ceres, et Orcus. Ex his novem et decimo maximo candidato Salacia(d) tantum duo visitati sunt astronavibus: Pluto et Ceres. Plura ignota corpora transneptuniana putantur esse planetuli.

  1. Gestrinius, M. Martinus Ericus (1635). Disputatio Philosophica de Stellis. Upsaliae: Eschillus Matthiae. p. 12 
  2. Isthmenius, M. Isacus (1651). Disputatio Physica de Stellis. Upsaliae: Eschillus Matthiae. p. XVIII 
  3. Riccioli, Ioanne Baptista (1651). Almagesti Novi, pars posterior, tomi primi. Neapoli. p. 44 
  4. Hodierna, Ioannes Baptista (1656). Menologiae Iovis compendium seu Ephemerides medicaeorum: 1. Panormi: Cirillos. p. 7. ISBN 978-0428177607 
  5. De Laurentis, Franciscus (1675). De vera motus coelestis irregolaritate, deque eius maturali causa, astronomico-physica dissertatio, in duplicem animaduersionem secta. Pisauri: Typi de Gottis. p. 66 
  6. Carafa, F. D. Gregorius (1682). De Sphaera Caelesti. Neapoli: Officina Typographica Iacobi Raillard. p. 127 
  7. Giannettasio, Nic. Parthenius (1688). Universalis Cosmographiae Elementa. Neapoli: Officina Typ. Jacobi Raillard. p. 204 
  8. Szentiványi, Martinus (1702). Curiosiora Et Selectiora Variarum Scientiarum Miscellanea: In tres partes divisa. Tyrnaviae: Typis Academicis, per Joannem Andream Ho̊rmann 
  9. Franciscus Xaverius Zach vocabulo “planetulum” utitur in littera missam Carolo Friderico Gauss, 1802, a Clifford Cunningham memorata in Cunningham, Clifford J. (2016). Early Investigations of Ceres and the Discovery of Pallas: Historical Studies in Asteroid Research. Fort Lauderdale: Springer International Publishing. p. 60. ISBN 9783319288154 
  10. Vide disputationem.
  11. IAU (24 Augusti 2006). "Definition of a Planet in the Solar System: Resolutions 5 and 6". IAU 2006 General Assembly. International Astronomical Union 
Systema Solare nostrum
 SolMercuriusVenusLunaTellus/TerraMarsPhobos et DeimosCeresCingulus asteroidum principalisIuppiterSatellites IuppiterisAnuli IuppiterisSaturnusSatellites SaturniAnuli SaturniUranusSatellites UraniAnuli UraniNeptunusSatellites NeptuniAnuli NeptuniPlutoSatellites PlutonisHaumeaSatellites HaumeaeMakemakeZona KuiperiErisDysnomiaDiscus RarusNubes HillsNubes Oort
Sol

Planetae: Mercurius | Venus | Tellus (Terra) | Mars | Iuppiter | Saturnus | Uranus | Neptunus

Planetulae: Ceres | Pluto | Haumea | Makemake | Eris

Corpora alia: Satellites | Luna | Asteroides (+ indices) | Corpora transneptuniana

Vide etiam indices corporum Systematis Solaris redactos secundum radium et massam.