Placenta Neapolitana[1][2][3] (Italiane pizza, e pinsendo[4]) est cibus Italicus. Conficitur ex aqua, farina triticea, et fermento, cuius mixtura elaboratur donec formam planam obtineat; deinde in fornace cum caseo ac diversis holeribus et condimentis coquitur.

Placenta Neapolitana quae Margarita appellatur (Italiane Margherita).
Placentae Neapolitanae quae in fornace coquuntur.

Attestatio vocabuli pizza placentam rotundam significantis iam reperitur in textibus lingua Latina mediaevali compositis; velut Codex diplomaticus cajetanus (anni 997).[5]

NotaeRecensere

  1. Ephemeris, COQUUS SERBICUS PRAECEPTA DAT TESTICULOS COQUENDI - Genitalia re vera saporifera fieri possunt!
  2. Google Books, Milena Minkova, Terence Tunberg, "Latin for the New Millennium", Student workbook, Level 1.
  3. "Placenta Neapolitana, placenta compressa": Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  4. Origo verbi pizza in lexico etymologico Italico.
  5. Barbara Colonna, s.v. "Pizza," Dizionario etimologico della lingua italiana: L'origine delle nostre parole, ed. 3a. (Romae: Newton & Compton, 2002). ISBN 88-8289-398-7.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad placentas Neapolitanas spectant.
  Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!