Pius Taofinuu
Pius Taofinuu (Samoane: Pio Taofinu'u, prorsus Savai‘i Pio Taofinu'u) (1923–2006) fuit Archiepiscopus Dioecisis Samoae-Apiae et cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae, primus insulanus Pacificus cardinalis constitutus in mundo, atque primus episcopus.
Pius Taofinuu Cardinalis Ecclesiae Catholicae Romanae | |
Archiepiscopus Dioecisis Samoae-Apiae | |
titulus S. Honuphrii in Ianicullo | |
Natus | 8 Decembris 1923 |
presbyter ordinatus | 8 Decembris 1954 |
episcopus nominatus | 11 Ianuarii 1968 |
episcopus consacratus | 29 Maii 1968 |
Cardinalis promulgatus | 5 Martii 1973 |
a papa | Paulo VI |
Mortuus | 19 Ianuarii 2006 |
Vita
recenserePius Taofinuu Falealuponi natus est die 8 Decembris 1923. Ludum et scholam Catholicam Falealuponis frequentavit, et matriculatus est in Collegio Theologicae apud Moamoam. Tunc studuit in seminario Lanonis, in Uvea, deinde in Societatis Mariae seminario in Greenmeadows (prope Napier, in Nova Zelandia).
Sacerdotium
recensereIn sacerdotum numerum receptus est die 8 Decembris 1954 a Monsignore Giovanni Battista Dieter, Societatis Mariae. Pater Taofinuu primum Leauvaae et Palauliis, in vicis Savaiensibus, laboravit, et Novum Eboracum visitavit.
Iterum in Samoa anno 1962, professionem fecit in Societate Mariae die 8 Septembris 1962. Professione facto, Pater Taofinuu mox Msgr. Georgium Hamilton Pearce, S.M., episcopum Apiae, ad Concilium Secundum Vaticanum comitatus est. Romae tres menses mansit, et Terram Sanctam invisit. Ille fuit Episcopo Pearce vicarius ab anno 1964, et factus est generalis dioecesis vicarius anno 1966.
Episcopus
recensereDie 11 Ianuarii 1968, Papa Paulus VI eum episcopum Apiae nominavit; consecratus est ab eodem Georgio Pearce, nunc Archiepiscopus Suvae.
Archiepiscopus et cardinalis
recensereMonsignor Taofinuu creatus est cardinalis a Papa Paulo VI in consistorio diei 5 Martii 1973. Particeps fuit in conclavis papalibus Augusti et Octobris 1978.
Correctiones liturgiae
recensereRecessus et mors
recensereArchiepiscopatu se removit die 16 Novembris 2002, 79 annos natus, et Apiae obiit die 19 Ianuarii 2006, 82 annos natus.
Nexus externus
recensere- "De Pio Taofinuu" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |