Philomelus (Graece Φιλόμηλος > Φιλος 'amans'? + μηλος 'fructus, messis'), sive Philomenus, est demideus Graecus, filius Demetris et Iasionis, fraterque Plutonis. Ex mytho, Philomelus, quia Pluto divitissimus nullam opem ei dat, e necessitate binos mercatur boves, plaustrum vel aratrum excogitat, seque campis aratis messibusque cultis alit. Mater, eius res gestas admirans, eum in caelis ponit, in constellatione Bootis, iuxta plaustrum vel aratrum in constellatione Ursa Maiore.

Boötes in Urania's Mirror, serie chartularum siderum visus (Londinii, circa 1825). In manu laeva canes venatici tenet, sub quibus patet sidus Coma Berenicis. Super caput Bootis est Quadrans Muralis, sidus nunc obsoletum.

Apud Hyginum, Parias, filius Philomeli, nomen Parionensibus et urbi Parioni (in Mysia in Hellesponto sitae) dat.[1]

Nexus interni

Notae recensere

  1. Hyginus, Astronomica, 2.4.

Bibliographia recensere

Nexus externus recensere

 

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!