Philippus Guamán Poma de Ayala, brevius Guamán Poma appellatus (natus anno circiter 1535; post annum 1616 mortuus) fuit nobilis Incarum et scriptor historicus satiricusque de conquisitione Peruviae Hispanica. Opus eius manu auctoris scriptum imaginibusque repletum, titulo El primer nueva corónica y buen gobierno, apud Bibliothecam Regiam Danicam servatur et saeculo XX divulgatum est. Insuper imagines ad opus Martini de Murua, titulo Historia general del Piru, contribuit.

Wikidata Philippus Guamán Poma de Ayala
Res apud Vicidata repertae:
Philippus Guamán Poma de Ayala: imago
Philippus Guamán Poma de Ayala: imago
Nativitas: 1534, 1535; Viceregnum Peruvianum
Obitus: 1615; Lima
Patria: Imperium Hispanicum

Bibliographia recensere

 
Guamán Poma cum filio Francisco, canibus Amigo et Lautaro, et equo e provincia ad civitatem regum Limensem iter facit. Guamán Poma, Nueva corónica f. 1105v (Bibliotheca Regia Danica)

Nexus externi recensere