Philippus Davis

politicus
Wikidata Philippus Davis
Res apud Vicidata repertae:
Philippus Davis: imago
Nativitas: 7 Iunii 1951; Nassau
Patria: Insulae Bahamenses

Officium

Officium: Member of the House of Assembly of the Bahamas, Prime Minister of the Bahamas, Deputy Prime Minister of The Bahamas, Minister of Finance, President of the Caribbean Community
Munus: politicus, Causidicus

Consociatio

Factio: Progressive Liberal Party
Religio: Anglicanismus

Philippus Davis, vulgo Philip Edward atque saepe Brave Davis (die 7 Iunii 1951 natus) est iuris consultus et politicus Bahamensis.

Nassau in urbe natus est,[1] matre ancilla ibi laborante sed insulae Exumae Magnae nativa, patre ab Insula Catorum oriundo ubi puer aliquot annos apud avos educatus erit. Apud argentariam laboravit, deinde apud advocatum. Ipse iuris consultus ab anno 1975 operam dedit: anno 1995 praeses consociationis causidicorum Bahamensium electus est. Ab 2002 legatus est parlamento Bahamensi pro circulo paterno Insulae Catorum. Sodalis factionis liberalis progressivae, primus minister vicarius ministerque operum publicorum ab 2012 meruit, sed ab 2017, factione in comitiis eius anni malo successu contendente, dux contrariorum in parlamento factus est. Novis comitiis victor primus minister die 17 Septembris 2021 inauguratus est.

NotaeRecensere

  1. Sic #Phoenix Empowerment; sed insulae Catorum natus secundum Black Past, per errorem ut videtur

BibliographiaRecensere

Nexus externiRecensere

  Lexica biographica:  • Black Past