Philippus Baldi est linguista et eruditus rerum classicarum Americanus, quem studia Indoeuropaea tenent. Professor emeritus in linguistica et studiis classicis in Universitate Civica Pennsilvaniensi est.

VitaRecensere

Baldi Scrantoniae in Pennsilvania natus est.[1] Gradum A.B. in Universitate Scrantoniensi in rebus classicis anno 1968, gradus A.M. et Ph.D. in linguistica in Universitate Roffensi annis 1971 et 1973 proprie accepit.[1] Professor linguisticae rerum classicarum in Universitate Civica Pennsilvaniensi anno 1981 creatus est.

Principalis proprietas Baldiensis est studia Indoeuropaea, de quibus aliquot libros permultosque commentarios academicos conscripsit. Doctoratum honoris causa Universitas Upsaliensis ei anno 2010 concessit.[2]

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

  • Baldi, Philip. 1983. An introduction to the Indo-European languages. Carbondale: Southern Illinois University Press. ISBN 0809310902, ISBN 0809310910.
  • Baldi, Philip, ed. 1990. Linguistic change and reconstruction methodology. Berolini et Novi Eboraci: Mouton de Gruyter. ISBN 0899255469.
  • Baldi, Philip. 2002. The Foundations of Latin. Berolini et Novi Eboraci: Mouton de Gruyter. ISBN 3-11-016294-6, ISBN 3-11-017208-9.
  • Cuzzolin, Pierluigi. 2010. "A Personal Portrait: Philippo Baldi, Magistro Atque Amico, Fraterno Dicatum Animo." Studies in Classical Linguistics in Honor of Philip Baldi, series Amsterdam Studies in Classical Philology, 17. doi:10.1163/ej.9789004188662.i-168.
  • Page, B. Richard, et Aaron D. Rubin. 2010. Studies in classical linguistics in honor of Philip Baldi. Lugduni Batavorum et Bostoniae: Brill. ISBN 9789004188662, ISBN 9004188665

Nexus externiRecensere