Maria Iosephus Petrus Teilhard de Chardin (Francogallice: Marie-Joseph Pierre Teilhard de Chardin) natus est die 1 Maii 1881; mortuus die 10 Aprilis 1955) fuit Emmanuelis naturalistae et Bertae Adelae de Dompierre de Hornoy, pronepotis Voltarii, filius. Fuit Iesuita, presbyter Catholicus Romanus, theologus, philosophus, studiosus scientiae palaeontologiaeque Francicus, qui orationibus et litteris recentiorem inter fidem et scientiam disiunctionem resarcire conatus est. Fuit sodalis Academiae Scientiarum Francicae.

Wikidata Petrus Teilhard de Chardin
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Teilhard de Chardin: imago
Petrus Teilhard de Chardin: imago
Nativitas: 1 Maii 1881; château of Sarcenat
Obitus: 10 Aprilis 1955; Novum Eboracum
Patria: Francia
Nomen nativum: Pierre Marie Joseph Teilhard de Chardin

Officium

Officium: Q110612518, Director of Research at CNRS, magister, senior lecturer, advisor
Munus: theologus, paleontologist, scriptor, paleoanthropologist, presbyter catholicus, geologus, philosophus, scientific collector, stretcher bearer

Consociatio

Religio: Catholicismus

Familia

Genitores: Emmanuel Teilhard de Chardin;

Memoria

Laurae: Officer of the Legion of Honour, Mendel Medal, Auguste Viquesnel Prize, Croix de guerre 1914–1918, Eques Legionis Honoris
Sepultura: St. Andrew-on-Hudson cemetery
Petrus Teilhard de Chardin

Iam anno 1950 papae Pii XII encyclica epistula Humani generis multas sentias damnavit. Praeterea propter multas Teilhardi novitates doctrinales, Suprema Sacra Congregatio Sancti Officii monitum scripsit, in quo legimus:

Quaedam vulgantur opera, etiam post auctoris obitum edita, Patris Petri Teilhard de Chardin, que [sic?] non parvum favorem consequuntur. Praetermisso iudicio de his quae ad scientias positivas pertinent, in materia philosophica ac theologica satis patet praefata opera talibus scatere ambiguitatibus, immo etiam gravibus erroribus, ut catholicam doctrinam offendant. Quapropter Emi[1] ac Revmi[2] Patres Supremae Sacrae Congregationis S. Officii Ordinarios omnes necnon Superiores Institutorum religiosorum, Rectores Seminariorum atque Universitatum Praesides exhortantur ut animos, praesertim iuventum, contra operum Patris Teilhard de Chardin eiusque asseclarum pericula efficaciter tutentur.
Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 30 Iunii 1962

Hae normae intra ecclesiam vigorem iuris habent.

Notae recensere

  1. Eminentissimi.
  2. Reverendissimi.

Fontes recensere

  • Arnould, Jacques. 2004. Pierre Teilhard de Chardin. Lutetiae: Perrin. ISBN 2-262-02264-X.
  • Martelet, Gustave Martelet. 2006. Et si Teilhard disait vrai. . . . Lutetiae: Éditions Parole et Silence. ISBN 2-84573-424-7.
  • Movius, Hallam L., Jr. 1956. "Pierre Teilhard de Chardin, S.J., 1881–1955." American Anthropologist, nova serie, 58(1):147–150.
  • d'Ouince, René. 1970. Un prophète en procès: Teilhard de Chardin dans l'Église de son temps. Aubier.
  • Amir D. Aczel, The Jesuit & the Skull, Penguin, Urbe Novo Eboraco, 2007

Nexus externi recensere

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!