Petrus Frankopan
Petrus Frankopan (natus die 22 Martii anno 1971) est historicus Britannicus rerum Byzantinarum peritissimus ac professor historiae globalis Collegii Vigorniensis. Insuper xenodochium Cotswolds in regione Britannica possidet et criccetium lusum ita diligit, ut unioni Croaticae baculis et pilis ludentium praefuerit.[1]
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Coniunx: Jessica Mary Sainsbury
Proles: Flora Antonia P. de Frankopan Subic Zrinski, Katarina Anna L. de Frankopan, Francis Louis de Frankopan, Luke Frankopan Subic Zrinski
De pueritia et educatione
recensereFamilia eius Franghapanum[2] ex gente Croatica orginem ducit. Frankopan noster autem secundus est ex quinque liberis, qui nati sunt Ludovico Doimi de Frankopan (1939–2018) et Ingrid Detter, advocata et professore iuris internationalis. Studia exercuit in Collegio Etonensi, et deinde Cantabrigiae gradum historiae Byzantinae ex Collegio Iesu accepit. Gradum doctoris philosophiae Oxoniae in Collegio Corporis Christi adsectus est.[3]
De scriptis
recensereIn libro The Silk Roads: A new history of the World ('Viae sericae: Nova historia mundi') Frankopan dicit se iam puerum studiosum fuisse regionis inter Europam et Asiam interiacentis ac, cur in scholis Mundi occidentalis paene nihil de aliis partibus mundi doceatur, se miratum esse. Postremo ad historiae studium eum commovit Ericus Wolf, anthropologus Americanus Austriacae originis, qui libro Europe and the People Without History hanc reprehendit narrationem genealogicam: "Graecia antiqua Romam peperit, Roma Europam Christianam peperit, Europa Christiana renascentiam, renascentia illuminismum, illuminismus democratiam politicam ac novam industriam. Industria autem cum democratia commixta Civitates Foederatas Americae protulit."[4]
Frankopan adrogantiam mundi occidentalis eruditione Eurocentrica nutritam reprehendit, e quo consequi videatur, ut populi occidentales alterum mundum, quid sibi velit, parum bene intellegant. Hanc rem Frankopan bello Afghanistaniae illustrat: mundum occidentalem Usama bin Ladin persequentem invasisse in Afghanistaniam a Talibanis vexatam, et simul Afghanis suos valores, scilicet horum valoribus meliores, ingerere conatos esse, Afghanorum praetermissa opinione; prae superbia et ignorantia linguae et culturae nihil effectum esse.
Cum The Silk Roads imprimis praeterita respiciat, futura intuetur The New Silk Roads, alter liber tribus fere annis post divulgatus.[5] Quo libro Frankopan penetrale mundi inevitabiliter ad Sinas motum iri, primum sensu oeconomico, deinde sensu politico: olim omnes vias Romam, hodie Pekinum duxisse. Specimen huius commutationis est nova via serica Sinarum, id est: consilium ingentis creandae infrastructurae, quod Belt & Road appellatur. Quod consilium libro vulgato secundo vento ferri videbatur, sed ineuntibus annis 2020 intutiores flare videntur venti propter difficiles inter Sinas et mundum occidentalem rationes. Utique nova designanda "via serica", qua populi vicini undique mari terraque cum Sinis conecti possint, Sinenses novum capitulum globalismi conscribere volunt. Quamquam hoc capitulum nondum scriptum est, veri simile est penetrale mundi ad orientem versus inclinaturum esse.
De iudicio lectorum
recensereLectores attentiores sunt si Frankopan historiam rem omnino actualem esse censet.[6] Ad eam historiam describendam terminis technicis recentioribus uti videtur.[7] Itaque historia scribenda nonnumquam ex industria drama fiat: sunt critici qui tunc fontium absentiam plangant.[8]
Notae
recensere- ↑ Authors Cricket Club (2013). The Authors XI: A Season of English Cricket from Hackney to Hambledon. Londinii: Bloomsbury. ISBN 978-1-4088-4045-0.
- ↑ fons nominis Latini in cippo quodam.
- ↑ Notitia vitae Petri Frankopan partim a Wikipedia Anglica mutuata est.
- ↑ Wolf 1982: 5.
- ↑ Frankopan 2018.
- ↑ Stefan Weidner: „Das Zeitalter des Westens ist an einem Scheideweg angelangt“: Der britische Historiker Peter Frankopan schreibt eine kühne, unterhaltsam provokante „Neue Geschichte der Welt“. Süddeutsche Zeitung, 6 Octobris 2016.
- ↑ Jürgen Osterhammel: Fasziniert von Macht und Opulenz. FAZ, 15 Octobris 2016.
- ↑ Rudolf Neumaier: Mutter des Gemetzels. Peter Frankopan erzählt die Geschichte des ersten Kreuzzugs. Süddeutsche Zeitung 15 Decembris 2017, p. 14
Bibliographia
recensere- Frankopan, Peter (2015) The Silk Roads: A New History of the World. Bloomsbury Publishing.
- ———————— (2018) The New Silk Roads: The Present and Future of the World. Bloomsbury Publishing.
- Wolf, Eric R. (1982) Europe and the People Without History. University of California Press.