Pera Palas est deversorium historicum quattuor stellarum Constantinopoli situm.

Frontispicium Deversorii Pera Palas in urbe Constantinopoli.

Constructum est anno 1892 ad usum viatorum traminis Oriens Express. Situm est in tribu Beyoğlu, quae tempore Imperii Byzantini Graece Pera appellabatur.

In hoc deversorio Agatha Christie, scriptrix Britanna rerum criminalisticarum celebris, mythistoriam Murder on the Orient Express scripsisse dicitur.

Pera Palatium sicut Deversorium Sacher Vindobonae, deversorium Negresco Nicaeae, Deversorium Ritz Lutetiae, et Deversorium Astoria Bruxellis, numeratur inter clarissima et lautissima deversoria historica.

BibliographiaRecensere

  • Charles King, Midnight at the Pera Palace: The Birth of Modern Istanbul. Novi Eboraci: Norton, 2014