Paulus Rentsch (1898-1944) fuit medicus dentarius Germanicus, natus die 29 Septembris 1898. Uxorem duxit et filium filiamque habuit.

Una cum Georgio Groscurth, Herberto Richter atque Roberto Havemann ad conventiculam secretam "Unionem Europaeam" contra Adolfi Hitler tyrannidem pugnantem pertinebat. Inter secundum bellum mundanum Iudaeis et aliis a nazistis oppressis auxilium dedit. Nazisti eum tamen die 5 Septembris 1943 repperunt et capite damnaverunt. Una cum Groscurth et Richter supplico affectus est in carcere Brandenburg-Görden die 8 Maii 1944. Beneficiorum gratia anno 2006 decoratus est titulo iusto inter gentes.[1]

Nexus externi recensere

  • Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)

Notae recensere

  1. Paulus Rentsch apud Yad Vashem situm publicum. (Anglica)
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!