Pastillum fartum,[1] Anglice aliisque linguis vernacularibus sandwich, est esca, quae ex uno vel pluribus generibus cibi fit in una quadra vel inter duas quadras panis positis, et generatim quodvis ita appellatur ferculum, in quo duo vel plura panis frusta pro receptaculo vel involucro alterius cibi sunt in usu.[2][3] A Ioanne Montagu, quarto comite Sandwich, hoc cibi genus creatum esse fertur.

Ars coquinaria Francica: Sandwich jambon (prima acie), Sandwich jambon-emmental, Sandwich rosette-cornichons nuper parata
Ars coquinaria Britannica: Beef sandwich cum pulmento ex armoracia iuxta Trimingham in Anglia illatum

Pastilla farta plerumque in pistrinis veniunt, sed etiam in cauponis diversique generis tabernis. Horum usus quasi in omnem orbis terrarum partem penetravit: facile enim velocissimeque parantur et eduntur.

NotaeRecensere

  1. Traupman 2007:646.
  2. Jenn Abelson, "Arguments spread thick," The Boston Globe, 10 Novembris 2006.
  3. Foundations of Restaurant Management & Culinary Arts Level Two 2011:53.

BibliographiaRecensere

  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!