Olive baboon Ngorongoro.jpg

Classis : Mammalia 
Ordo : Primates 
Subordo : Haplorhini 
Infraordo : Simiiformes 
Parvordo : Catarrhini 
Superfamilia : Cercopithecoidea 
Familia : Cercopithecidae 
Subfamilia : Cercopithecinae 
Tribus : Papionini 
Genus : Papio 
Erxleben, 1777
   
Palaeontologia
2.0–0 m.a.
Pleistocaeno ineunte – Recens
Synonyma
* Chaeropitheus Gervais, 1839
  • Comopithecus J. A. Allen, 1925
  • Cynocephalus G. Cuvier et É. Geoffroy, 1795
  • Hamadryas Lesson, 1840 (non Hübner, 1804: nomen praeoccupatum)
Species typica

Papio est genus primatum, unum ex viginti tribus generibus familiae Cercopithecidarum. Cuius generis sunt quinque species, quarum quaeque in una ex quinque regionibus Africae endemica est, quamquam Papio hamadryas etiam in Paeninsula Arabica endemicus est.[1] Papiones sunt inter maximis primatibus non hominoideis, atque annorum saltem duo milliones exsistunt.

Papiones magnitudine variant, in speciem positi: minimus, Papio cynocephalus kindae, 50 centimetra longus et 14 chiliogrammata ponderis, sed maximus, Papio ursinus, usque ad 120 centimetra longus et 40 chiliogrammata ponderis est. Omnibus papionibus sunt capistra longa et caniformia, maxillae graves validaeque, acutis dentibus caninis praeditae, oculi prope positi, pellis crassa praeter capistra, caudae breves, et in clunibus prominentibus pulvilli cutis nervis piloque carentes, callae ischialia appellati, qui sessionem adiuvant. Papionibus hamadryas maribus adultis sunt magnae iubae albae. Papiones dimorphismum sexualem exhibent magnitudine, colore, dentiumque caninorum evolutione.

Papiones sunt diurni et terrestriales, sed in arboribus, vel in rupibus saxisve altis nocte dormiunt, procul a praedatoribus. Trans Africam in savannis apertis terrisque silvestribus inveniuntur. Cmnivora sunt: vesci solent poaceis, seminibus, radicibus, foliis, cortice, fructibus, insectis, piscibus, crustaceis, rodentiis, avibus, Chlorocebis pygerythris, et parvae bovidis. Eorum praedatores principales sunt crocodyli, pardi, leones, et hyenidae. Plurimi papiones greges hierarchicos constituunt gynaeciis praeditos. Papiones coniunctiones praevalentiae inter animalia singula vocationibus intellegere possunt.

TaxinomiaRecensere

Quinque papionum species late agnoscuntur, sed eruditi inter se disputant num hi greges animalium sint species plenae aut subspecies. Quae species sunt Papio ursinus in Africa Austrina, Papio papio in extremis occidentalibus Africae regionibus, Papio hamadryas in Cornu Africae, Papio anubis in septentrionalibus mediisque savannae Africanae regionibus, et Papio cynocephalus in australibus mediisque Africae Orientalis regionibus inventae. Quinque species et sex subspecies papionum sunt:

Imago Binomen Distributio geographica
  Papio hamadryas A Mari Rubro in Erythraea ad Aethiopiam, Gibutum, Somaliam, Arabiam meridianam et occidentalem, in Iemenia, et Arabia Saudiana
  Papio papio Guinea, Senegallia, Gambia, Mauritania australis, Malium occidentale
  Papio anubis Africa Aequatorialis
  Papio cynocephalus A Kenia et Tanzania ad Zimbabuam et Botsuanam
  Papio ursinus Ab Africa Australi ad septentriones ad Angolam, Zambiam, et Mozambicum

Multi auctores Papionem hamadryas speciem plenam habent, sed omnes alios papiones subspecies Papionis cynocephali putant, quas una papiones savannae vulgo appellant. Studia morphologica et genetica monstrant Papionem hamadryas artius cum speciebus septentrionalibus (Papione papione et Papione anube) quam cum speciebus australibus (Papione cnocephalo et Papione ursino) cognatum esse.[2][3][4]

PhylogeniaRecensere

 
Phylogenia papionum.

Anno 2015, investigatores veterrimum papionum fossile invenierunt, animalis quod abhinc annorum 2 milliones vivebat.[5]

Series photographematumRecensere

 
Grex papionum.

Coniunctiones cum hominibusRecensere

In mythologia Aegyptia, Babi erat Papio hamadryas deificatus, et ergo animal sacrum. Quia minister Thoth erat, papio sacer appellabatur. Baboon Woman ('Mulier papionum'), pellicula documentaria anno 2009 edita, coniunctiones inter papiones et homines in Africa Australi investigat.

MorbiRecensere

Herpesvirus papio, familia virorum, papiones inficiunt; eorum autem effectus in hominibus ignoti sunt.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. "Facts About Baboons" .
  2. Newman, Jolly, et Rogers 2004.
  3. Frost et al. 2003.
  4. Wildman et a;. 2004.
  5. Geggel, Laura (21 Augusti 2015). "Skull of Earliest Baboon Discovered" .

BibliographiaRecensere

  • Cheney, Dorothy L., et Robert M. Seyfarth. 2007. Baboon Metaphysics: The Evolution of a Social Mind. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 9780226102436. Archivum.
  • Frost, S. R., L. F. Marcus, F. L. Bookstein, D. P. Reddy, et E. Delson. 2003. "Cranial allometry, phylogeography, and systematics of large-bodied papionins (Primates:Cercopithecinae) inferred from geometric morphometric analysis of landmark data." Anatomical Record 275 (2): 1048–72. doi:10.1002/ar.a.10112. PMID 14613306.
  • Jolly, C. J. 1993. "Species, subspecies, and baboon systematics." In Species, Species Concepts, and Primate Evolution, ed. W. H. Kimbel et L. B. Martin. Novi Eboraci: Plenum Press.
  • Newman, T. K., C. J. Jolly, et J. Rogers. 2004. "Mitochondrial phylogeny and systematics of baboons (Papio)." American Journal of Physical Anthropology 124 (1): 17–27. doi:10.1002/ajpa.10340. PMID 15085544.
  • Wildman, D. E., T. J. Bergman, A. al-Aghbari, K. N. Sterner, T. K. Newman, J. E. Phillips-Conroy, C. J. Jolly, et T. R. Disotell. 2004. "Mitochondrial evidence for the origin of hamadryas baboons." Molecular Phylogenetics and Evolution 32 (1): 287–96. doi:10.1016/j.ympev.2003.12.014. PMID 15186814.
  • Zinner, Dietmar, Linn F. Groeneveld, Christina Keller, et Christian Roos. 2009. "Mitochondrial phylogeography of baboons (Papio spp.) – Indication for introgressive hybridization?" BMC Evolutionary Biology 9 (83): 83. doi:10.1186/1471-2148-9-83. PMID 19389236. PMC 2681462.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Papionem spectant.
  Vide "Papionem" apud Vicispecies.
  Vicicitatio habet citationes quae ad Papionem spectant.