Osneium ad ripas Tamesis

Osneium[1] vel Oseneya[2] (Anglice: Osney vel Osney Island) est suburbium ad occidentem Oxoniae, inter Oxoniam et Hengsteseiam, situm ad ripas Tamesis. Transectum est Osneium ab via ad Botley.

Saeculo XII creatae sunt abbatiae in insula: ad meridionem Abbatia Osneiensis (Augustinianorum) et ad septentrionem abbatia de Rewley (Cistercianorum). Saeculo XIX statio ferriviaria aedificatur prope Osneium et post hanc permultas domus mox creatae fuerunt.

NotaeRecensere

Nexus interni