Ordines creationis[1] sunt doctrina theologica quae affirmat deum Christianum formavisse vel constituisse institutiones sociales sicut familia ecclesia, civitas, oeconomia. Haec notio usitate a primo Lutheranismo repetitur,[2][3] sed etiam intra Christianitatem Reformatam[4] et Iudaismum recentiorem[5] disputatur. Annis a 1930 ad 1940, cum nova orthodoxia Europaea orta esset, significatio huius doctrinae erga fundamenta ecclesiae et civitatis[6] disputabatur insigniter a Carolo Barth,[7] Aemilio Brunner,[2] Dietrico Bonhoeffer,[8][9] aliisque theologis notissimis. Quamquam quaedam controversia anno 1934 inter Brunner et Barth de interpretationibus doctrinarum legis naturalis et ordinum creationis[10] in se politica non erat, Barth arguit sententiam Brunneranam Christianis Germanis credere cui Nazistis favebant.[2]

Carolus Barth anno 1956.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Leith 1993:78.
  2. 2.0 2.1 2.2 McGrath et McGrath 2008:160.
  3. Braaten 2007:139, 152, 156–158, 164, 173.
  4. Schaeffer 2006:219–224.
  5. Lamm 2007:164–165.
  6. Exempli gratia, quo modo interpretatio quam theologi Germani saeculi undevicensimi promulgaverunt fecit ut factio Nazista legitima esset, vel quo modo ea realitatem aut non realitatem legis naturalis adiuvaret.
  7. Webster 2000:218, 267–268.
  8. Hauerwas 2004.
  9. Tanner 1992:81–99.
  10. Hart 2001.

Bibliographia recensere