Aperire sectionem principem
Noe gestu orante visus. Pictura Christiana primae aetatis.
Figura gestum ornatem facit, Catacumbae Domitillae, Romae.
Reuben Morgan gestu orante Zagrabiae in Croatia precatur.

Orans (scil. homo; Latinitate Mediaevali, 'qui orat vel supplicat') est figura artistica brachiis gestu corporeo orationis extensis, plerumque stans, cubitis prope lateribus corporis, manibusque oblique porrectis, palmis sursum apertis.[1] Gestus in Christianitate antiqua communis fuit, nam in arte Christiana prima saepe videri potest, gestum Christi in cruce Christianis repraesentans. Gestus orans temporibus recentioribus iam conservatur intra liturgiam Orthodoxam, Lutheranam, et Catholicam, venerationem Pentacostalem et charismaticam, atque asceticos nonnullorum gregum religiosorum usus. Idem gestus a paganis et Iudaeis peractus erat antequam Christiani primi eum asciverunt.

Platytera, usitata depictio hagiographica de Virgine Maria "caelis latior," est genus orantis, plerumque in semitholo supra aram ecclesiarum modo Byzantino aedificatarum positum, navem aspiciens.

Nexus interni

NotaeRecensere

  1. Catholic Encyclopedia.

Nexus externiRecensere