Opiter Verginius Tricostus

Opiter Verginius Tricostus (natus saeculo 6 a.C.n., mortuus anno 486 a.C.n.) senator Romanus ac vir publicus erat.

FamiliaRecensere

Filius eius Proculus Verginius Tricostus Rutilus erat, qui anno 486 consulatum administrabat.

Cursus honorumRecensere

Anno 502 a.C.n. cum Sp. Cassio Vecellino collega consulatum gessit. Bellum cum Auruncis[1] vel Latinis[2] gerens oppidum Pometiam[1] vel Cameriam[2] cepit et triumphum egit.

Circa annum 486 a.C.n. tribunus militum ad exercitum in expeditionem Volscam ducendum fuit. In acie pro patria cecidit et octo cum tribunis exustus est.


Antecessores:
Menenius Agrippa C.f. Lanatus et Publius Postumius Q.f. Tubertus II
Consul
502 a.C.n.
cum
Spurio Cassio Vecellino (aut Viscellino)
Successores:
Postumus Cominius Auruncus et Titus Larcius Flavus (aut Rufus)

NotaeRecensere