Ohne est commune in Saxonia Inferiore situm atque pars Circuli in Comitatu Binethensis. Ohne est praeterea pars communis generalis Schüttorf.

Wikidata Ohne
Res apud Vicidata repertae:
Ohne: insigne
Ohne: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°16′0″N 7°17′0″E
Numerus incolarum: 579
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Geographia

Superficies: 9.03 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Ohne: situs
Ohne: situs
Vicus Ohne anno 2010

Historia recensere

Ohne vicus nomine On anno 1213 primo in actis descriptum est[1]. Regio usque ad annum 1753 ad comitatum Binethensem pertinuit, cum Friedericus Carolus comes eam cum toto comitatu Electori Hannoverae pigno dedit. Ab anno 1806 regio ad Magnum Ducatum Montensem pertinuit. Napoleone imperatore victo pars Regni Hannoverani fuit. Regnum Hannoveranum autem anno 1866 a Borussia occupatum est. Anno 1885 Circulus in Comitatu Binethensi conditus est, cuius caput tum Benthemia erat et ad quem Ohne ad hunc diem pertinet. Ab anno 1946 Circulus Binethensis pars Saxoniae Inferioris est. Numerus incolarum tum multis hominibus auctus est, qui e Germania Orientali fugati erant. Anno 1974 Ohne cum aliis communibus se ad commune generale Schüttorf coniunxit. Magister civium Charlotte Ruschulte est.

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ohne spectant.

Notae recensere