Ogygos[1] (Graece Ὤγυγος[2]) in mythologia Graeca fuit Boeoti filius et primus Thebanorum rex, sub quo fuit diluvium magnum (cataclysmos). Nomen eius etiam cum fabula Attica coniungitur, nam in hac regione diluvium Ogygium commemoratur, etiam Eleusinem heroem Atheniensem genuisse fertur. Ex Ogygo Thebae Ogygia et Thebani Ogygidae a poëtis appellantur.

NotaeRecensere

  1. Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968-1982): "Ōgygos (~us) ~ī, m." Aliter Ogyges.
  2. Aliter Ὠγύγης vel Ὠγύγιος.

Nexus externiRecensere

  Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!