Ofra Haza (humili loco nata familia oriunda ex Iemenia Telavivi die 19 Novembris 1957; ibidem mortua die 23 Februarii 2000) fuit cantrix Israëlita notissima quia antiqua carmina Iemenitarum Iudaeorum more novo canebat.

Wikidata Ofra Haza
Res apud Vicidata repertae:
Ofra Haza: imago
Ofra Haza: imago
Ofra Haza: subscriptio
Ofra Haza: subscriptio
Nativitas: 19 Novembris 1957; Hatikva Quarter
Obitus: 23 Februarii 2000; Ramatgan
Patria: Israel
Nomen nativum: בת שבע חזה

Memoria

Sepultura: Yarkon Cemetery

Vita recensere

Adolevit in communitate Hatikua? Telavivi, et primum in Hatikua? societate musica cecinit. Primus exitus habuit in Israël anno 1979, cum egit in pelliculis Israëliticis Puella Suburbana et Shlagger et primi carminis "Ani Frecha" gratia. Anno 1983 secunda a victore in Cantus Eurovisionis Certamine carminis de patria "Chai" gratia fuit.

Extra Israëlem primus exitus eius fuit Yemenite Songs (Carmina Iemenita) anno 1985, inter quae multa a a poeta Shalom Shabazi saeculo XVII scripta erant.

Anno 1993 ad honorem rerum politicarum peritorum Yitzhak Rabin et Iasser Arafat, cum Praemium Nobelianum pro pace acceperunt, spectaculum fecit.

Mors sua, die 23 Februarii 2000 propter SCDI, fuit multis Israëlitis consternationis causa. Ofra Haza nam numquam fuit promiscua aut servum substantiarum psychotropicarum vitii pectus non habebat, scilicet maritus suus eam contactu corrupit. Annum post Ofrae mortis, etiam maritus nam propter cocainae abusum mortuus est. Ofrae Hazae memoriam adhuc hodie multi Israëlitae prodeunt.

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ofra Haza spectant.