Septimius Odaenathus

(Redirectum de Odenatus)

Septimius Odaenathus, sive Odenatus,[1] (natus circa annum 220, mortuus anno 267) senator Romanus, vir militaris et exarchos Palmyrae fuit.

Wikidata Septimius Odaenathus
Res apud Vicidata repertae:
Septimius Odaenathus: imago
Septimius Odaenathus: imago
Nativitas: 220s; Palmyra
Obitus: 267; Heraclea Pontica
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: sheikh Hairan;
Coniunx: unknown value, Zenobia
Proles: Septimius Herodes, Hairan II, Lucius Iulius Septimius Vaballatus Aphenodorus
Septimius Odaenathus

Odaenathus nobili familia Syriae ortus circa annum 244 exarchus Palmyrae, i.e. praefectus ei urbi, creatus et eodem tempore senator Romanus factus est. Uxor eius Iulia Aurelia Zenobia fuit, e quo filios Septimium Hairanem et Septimium Vaballathum habuit.
Ante annum 258 consul suffectus fuit vel ornamentis consulariis ornatus est. Anno 258 legatus Syriae Phoenices a Valeriano imperatore factus post cladem et captivitatem Valeriani orientem contra Saporem I regem Persarum defendit et Persas nonnullis cladibus affecit. Eo tempore nomen ducis Romanorum assumpsit. Gallienus eum etiam correctorem totius orientis fecit. Anno 261 Emesam oppugnabat, ubi Quietum usurpatorem vicit et cum praefecto praetorio eius Ballista necavit[2]. Tum urbes Edessam, Carrham, Resainam, Nisibin a Sapore captas liberavit. Anno 262 ad usque 263 etiam Ctesiphontem caput Persarum obsidebat; sed hac obsidione destitit, quod eo tempore Gothi Asiam Minorem aggressi sunt. Huc cum iter faceret, apud Heracleam Ponticam cum filio Herodiano (ex uxore prima natus) occisus est, iussu Gallieni imperatoris, ut quidam dicunt[3].

  1. Historia Augusta, Trebelli Pollionis Gallieni Duo 1.1.
  2. Dietmar Kienast, Römische Kaisertabelle, Darmstadii 1996, p. 239
  3. Michael Sommer, Die Soldatenkaiser, Darmstadii 2004, p. 53