Aperire sectionem principem
Prima partitura carminis, anno 1901 edita

'O sole mio[1] ("Sol meus") est carmen populare Neapolitanum anno 1898 editum, musica ab Eduardo Di Capua cum Alfredo Mazzucchi composita, verbis ab Ioanne Capurro, quod saepe in repertorio apparuit talium cantorum classicorum, quales sunt Henricus Caruso et Lucianus Pavarotti. Anno 1949 Antonius Martin carmen novis verbis Anglicis rescriptum phonographice impressit, "There's No Tomorrow". Quod Elvis Presley audivit et anno 1960 "It's Now or Never" impressit, verbis a Gualterio Gold et Aarone Schroeder rescriptis.

NotaeRecensere

  1. De orthographia tituli vide imaginem nostram.

NexusRecensere

  Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!