Numerius Fabius M.f. Buteo
Numerius Fabius M.f. Buteo (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 224 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus qui consulatum anno 247 a.C.n. gessit.
Familia Recensere
Frater eius Marcus Fabius M.f. Buteo erat, qui anno 245 a.C.n. consulatum gessit.
Cursus honorum Recensere
Ipse Numerius Fabius Buteo anno 247 a.C.n. inter Primum Bellum Punicum una cum Lucio Caecilio Metello consulatum gessit. Fabius in Sicilia bellum contra Poenos gessit atque oppidum Drepanum obsidebat neque capere potuit. Anno 224 Fabius magister equitum collegae in consulatu Caecilii Metelli fuit, qui dictator comitiorum habendorum causa electus est.
Bibliographia Recensere
- Der Neue Pauly, T. 4, c. 367
Antecessores: Gaius Aurelius L.f. Cotta II et Publius Servilius Q.f. Geminus II |
Consul 247 a.C.n. cum Lucio Caecilio Metello |
Successores: Manius Otacilius C.f. Crassus II et Marcus Fabius C.f. Licinus |