Nucifrangibulum[1] est instrumentum manuale ad frangendum putamen nucis, amygdalae, iuglantis vel aliorum fructuum siccorum. Nucifrangibulum constat ex vecte, aut ex coclea, aut ex retentorio, quo putamen, donec hiet, exprimatur. Etiam fieri potest, ut nucifrangibulum in simulacrum humana effigie figuretur, quod malis firmis nuces frangat.

Nucifrangibulum forcipale.
Nucifrangibulum effigie humana ex Hercynia (Erzgebirge).

At non opus est nucifrangibulo ad omnis generis nuces aperiendas, nam putamina arachidis manibus nudis frangi possunt, et putamina pistaciorum et manibus et aliis putaminibus aperiri possunt. Sed duriorum nucum, sicut abellanae, putamen non sine nucifrangibulo rumpi potest. Si quis malleo utatur, sciat eum mediocrem operam mundatoriam exspectare.

Pauca de historia recensere

Sine dubio putamina nucum antiquitus dentibus quoque frangi solebant, ut ex Plauti testimonio oblique elucet. Nam apud eum nucifrangibulum facete ad dentes refertur.[2] Sed deficientibus dentibus quaelibet res dura, sicut lapis malleusve, satisfacere potuit. Sane dubium non est, quin iam apud antiquos instrumento quodam, quod "nucifrangibulum" vocari potest, putamina nucum rumperentur, et fama est nucifrangibulum ornatum in sepulchro (circiter ex anno 300 a.C.n.) prope Tarentum repertum esse.[3]

In Germaniae orientalis regionibus metalliferis orta sunt simulacra nucifrangibula humana effigie instructa, quae exeunte saeculo XVII artifices loci formare coeperunt. Quae utensilia machinis confici et ex Germania in alias terras Europae exportari annis 1870 coeptum est. Fama est Wilhelmum Füchtner illis annis primum exsculpsisse simulacrum militari effigie praeditum, quod nucifrangibuli vice operaretur.

Hodie etiam multa simulacra nucifrangibula sunt, quae ornamenti causa tantum adhibentur nec nuces frangere possunt.[4]

Notae recensere

  1. Plautus, Bacchides 598; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, andra upplagan (Holmiae: Norstedts akademiska förlag, 2009), s.v. nötknäppare.
  2. Bacchides 597-8: "mihi cautio est / ne nucifrangibula excussit ex malis meis."
  3. Jeremiah 2015.
  4. Albright 2014.

Bibliographia recensere

  • Albright, Mary Beth (2014) Why Fancy Nutcrackers Don’t Actually Crack Nuts. National Geographic 8.12.
  • Jeremiah, Marel (2015) MarEl's weihnachtliches Sammelsurium. Neobooks.
  • Malone, Noreen (2010) In a Nutshell. A brief history of nutcrackers. Slate.
  • Mills, Robert (2001) Nutcrackers. Shire Books.
  • Rittenhouse, Judith A. (1992) Ornamental and Figural Nutcrackers. Collector Books.

Nexus externi recensere