Normannia
Normannia[1][2] fuit gubernatio Franciae sive vulgo provincia appellata, hodie divisa inter binas regiones administrativas, quae sunt Normannia superior et inferior. Incolae Normanni appellantur.
Vide etiam paginam discretivam: Normannia (discretiva)
HistoriaRecensere
Normannia, olim Neustriae pars, a Normannis occupata est (de quo historia Dudonis Sancti Quintini et carmen Stephani Rothomagensis narrant); ab anno 911 usque ad annum 1204 ut ducatus atque regis Franciae feudum fuit qui plus minusve congruebat cum regionibus illis quae postea altera, ut ducatus in domaniis regis Franciae, provincia Normanniae, altera, ut ducatus in domaniis regis Angliae, baiuliae factae sunt. Baiuliae istae sunt Insulas Normannorum quae solum ab 1204 relinquerunt e Normannia ducato confiscato usque ad id tempus in manibus regis Angliae, illic tantum ut dux permansus atque ab 1259 ut dominus superanus. Anno 911 dux Normanniae potitus est inferiore Sequanae valle, postea Cenomano Baiocisque anno 924, denique anno 933 Cossediano agro Abrincarumque agro insulisque quae in Manica sunt. Hodierno die praeter insulas Francogallice "Chausey" appellatas, insulae Normannorum baiuliae duae sunt Caesareae (Jersey) ac Lisiae (Guernesey) notae.
Die 6 Iunii anni 1944 legiones Americanae, Britannicae, Canadienses exercitus in litore Normannico exposuerunt et in aliquos menses Franciam a Germaniae nazistae dominio liberaverunt.
NotaeRecensere
- ↑ "convocatis totius Normanniae proceribus": E. Van Houts, ed., The Gesta Normannorum Ducum (Oxonii, 1992) vol. 1 p. 72; "intra Normannicos limites", ibidem p. 68
- ↑ "Normannia, Normandia, d. Normandie, Lschf., Frankreich": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
BibliographiaRecensere
- Jean Adigard des Gautries, Fernand Lechanteur, "Les noms des communes de Normandie" in Annales de Normandie voll. 11-19 (1961-1969) praefatio A-Amf Ami-Auf Aug-Az Ba-Bay Baz-Bern Bert-Boc Boi-Boscge Boscgu-Boura Bourg-Bret Breu-But C-Cane Cani-Cat Cau-Champh Champi-Civ Cl-Co
- Daniel Power, "Henry, Duke of the Normans (1149/50-1189)" in Christopher Harper-Bill, Nicholas Vincent, edd., Henry II: new interpretations (Woodbridge: Boydell Press, 2007. ISBN 978-1-84383-340-6) pp. 85-128
Nexus interni
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes! |