Nilus est statua marmorea quae deum fluvii Nili repraesentat. Ab ignoto artifice exeunte saeculo I creata est. Statua est in Museo Chiaramonti, quae pars est Musei Vaticani.

Nilus
Fluminis deus Nilus, Nicolaus Beatrizet sculpsit
Nilus et Tiberinus et Laocoon in hortos Palatium Belvedere, Martinus van Heemskerck delineavit

Primo saeculo, Plīnius de magna statua dei fluminis Nili scripsit. Haec effigies probabiliter Romae in Foro Vespasiani stetit et genere Hellenistico-Aegyptio fuit.[1] Sed incertum est an haec statua nunc in Vaticano sit.

Anno 1513, praesens Vaticanum Nili simulacrum apud Campum Martis effossum erat, ubi templum deae Aegyptiae Isis (Iseum Campense) usque ad saeculum quintum dedicatum stetit.[2] Statua Leonis X Papae ad hortos Palazzo del Belvedere in Civitate Vaticana transiit.[3] Ibi iuxta similem statuam deo fluvio Tiberinus posita est. Haec effigies anno 1512 reperta est et nunc in Louvre est.

Descriptio imaginis

recensere

Statua deum fluminis Nili ostendit senem iacentem in latere sinistro. In sinistra cornu ubertatis tenet, in dextera fasciculum frumenti. Capillos longos, elatos et tristes vultus habet, sicut saepe in deorum fluvialium statuis Graecis depicta est. Sphingis sinistrum cubitum innititur, figura Aegypti.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nilus statua spectant.
  1. Plinius, Naturalis historia XXVI, 38
  2. Aldrovandi, Ulisse. Le Statue di Roma. Bologna: Alessandro Benacci, 1556.
  3. Haskell, Francis & Nicholas Penny, Taste and the Antique, New Haven: Yale University Press, 1981, p. 272