Nicolaus Ioannis filius Vavilov (Russice Николай Иванович Вавилов, tr. Nikolaj Ivanovič Vavilov; 25 Novembris 188726 Ianuarii 1943) erat botanista, geneticus, geographus et agronomus Russicus Sovieticus.

Wikidata Nicolaus Vavilov
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Vavilov: imago
Nicolaus Vavilov: imago
Nativitas: 13 Novembris 1887; Moscua
Obitus: 26 Ianuarii 1943; Saratovia
Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica

Familia

Genitores: Ivan Vavilov;
Coniunx: E. I. Barulina
Familia: Vavilov family

Memoria

Sepultura: Voskresenskoye cemetery of Saratov
Fratres Nicolaus (ad sinistram partem imaginis) et Sergius Vavilov cum matre picti anno 1915

Biographia recensere

Nicolaus Vavilov natus est in familia mercatoris Moscuae 13 Novembris (25 Novembris Calendarii Gregoriani) anno 1887. Frater eius iunior natu fuit Sergius Vavilov, physicus notus.

Anno 1911 Nicolaus perfecit studium in Instituto Agrario Moscuensi. Anno 1917 electus est professor Universitatis Saratoviensis. Ab anno 1921 administrabat Sectionem botanicae applicatae et selectionis (Petropoli locatam), quae anno 1924 Institutum botanicae applicatae et culturarum (agriculturalium) novarum URSS et anno 1930 Institutum culturae plantarum URSS facta est. Vavilov usque ad mensem Augustum anni 1940 mansit praefectus instituti illius. Ab anno 1930 fuit et director laboratorii genetici, quod dein factum est Institutum Geneticae Academiae Scientiarum URSS. Nicolaus Vavilov fuit academicus Academiarum Scientiarum URSS et Ucrainicae SSR (ab anno 1929), primus praeses (annis 1929 – 1935) et propraeses (annis 1935 – 1940) Academiae Scientiarum Agrariarum URSS, praeses Societatis Geographicae URSS (annis 19311940), membrum multarum foranearum academiarum et societatum scientiarum. Fuit initiator formationis nonnullorum institutorum scientificorum investigatoriorum.

Annis 19201940 Nicolaus Vavilov organizavit expeditiones botanicas agronomicasque in terras regionis maris Mediterranei, in Africam septentrionalem, in Americam Septentrionalem et Americam Meridionalem. Fuit ipse praefectus multarum expeditionum illarum; in eis terris determinavit centra antiqua originis plantarum culturalium, quarum magnam collectionem seminum congessit. Vavilov est conditor doctrinarum nostri temporis de fundamentis biologicis selectionis et de centris originis plantarum culturalium. Vavilov etiam argumentis affirmavit et doctrinam de immunitate plantarum (anno 1919) et principia oecologica geographicaque selectionis.

Vavilov propagationi agriculturae in regiones boreales, semidesertas et altimontanas curam adhibuit. Initiavit cultivationem in Unione Sovietica plantarum magni valoris, novarum pro terra illa et securitate cibaria.

Biologus ille progressum scientiae geneticae in Unione Sovietica adiuvit. Quam scientiam defendebat in certatione contra doctrinam Trophimi Lysenko, cuius protector erat Iosephus Stalin.

Mense Augusto anno 1940 Nicolaus Vavilov comprehensus est et 26 Ianuarii anno 1943 mortuus est in carcere urbis Saratoviae famis causa.



Fontes recensere

  • Pagina de Nicolao Vavilov Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum: Новый иллюстрированный энциклопедический словарь/ Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)

Nexus interni

Nexus externi recensere

  Lexica biographica:  Treccani • IPNI • Deutsche Biographie • Store norske leksikon
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Vavilov spectant.